Biblischer Rosenkranz

36 BibliorumDevotionem–MandatumCaritatis Díliges Dóminum Deum tuum / ex toto corde tuo. Mt 22,37 (Ave Maria…) Et in tota anima tua / et in tota mente tua. Mt 22,37 (Ave Maria…) Díliges próximum tuum / sicut te ipsum. Mt 22,39 (Ave Maria…) Omnia ergo quaecúmque vultis ut fáciant vobis hómines / et vos facite eis. Mt 7,12 (Ave Maria…) (Mandátum novum do vobis:) ut diligátis ínvicem: / sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem. Joh 13,34 (Ave Maria…) V. Jesu, mitis et húmilis corde. A. Fac cor nostrum secúndum cor tuum. V. Oremus. Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis aetérnae, ut tua semper caritáte fervéntes, te super omnia et fratres propter te uno diligámus amóre. Per Christum, Dominum nostrum. A. Amen. Officium

RkJQdWJsaXNoZXIy NDM5MzM=